- ASCANIA familia
- ASCANIA familiain Germania, illustrissima, an ab Ascenazo, ex Iapeti posteris, Gen. c. 10. v. 3. an ab Ascaniis, qui relictâ Bithyniâ, et postea Ascaniâ palude Bosphorum, cum Cimbris et Caicis, in has oras profecti, ad Herciniam consederint? dicta; e qua hodierni Principes Anbaltini prodierunt. Ex his Fridericus I. Imperator Albertum Ursum Marchionem et Electorem Brandeburg. A. C. 1142. huiusque filium Bernhardum I. Ducem et Electorem Saxoniae creavit, A. C. 1180. Utroque Electoratu, a Sigismundo Imperatore in familias, in quibus hodieque, translatô, demum A. C. 1417. et 1424. Vide Wendelin. Polit. l. 2. c. 32. Henricus autem Bernatdi fil. Princeps Anhaltinus, a Friderico II. creatus est. Cuius fil. Otto, genuit filios Sigfridum et Bernhardum, Servestanae et Bernburgianae linearum auctores, quae dein in plures ramos subdivisae. Vide Phil. Iac. Spenerum Sylloge Geneal. inter Ascaniae Dominos iam vetustussimis temporibus Radbodus memoratur. ab eodem forte conditae, postea dirutae a Pipino, sed ab Alberto II. Comite Ascanio, restauratae. Comitis titulum primus gessit Beringerus, qui cum Christianis sacris initiaretur, Caroli nomen accepit. Eam post Albertus Episcop. Halberstadiensis, fratris Bernardi Anhaltini odiô, Episcopatui asseruit tenuitque frustra Principibus Anhaltinis refragantibus: pactione tandem Westphalicâ in Brandeburgicum Electorem, iure Halberstadiensis Principatus, translatam, Instrum. Pac. Artic. 11. princ. Vide Tob. Pfannerum l. de praecip. Germaniae Principum gentibus, ut et vocibus Anhaltium, et Ascania.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.